monumenta.ch > Plinius > sectio 195

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 194
{LXXXII} itaque et sine motu saepe editur sonus. nec simplici modo quatitur umquam sed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens quae sorbuit, alias occultat ore conpresso rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis agrorumque tractu hausto. maritima autem maxime quatiuntur, nec montuosa tali malo carent. exploratum mihi est Alpes Appenninumque saepius tremuisse.